Ave! Ave! - full text

Dr Alcuin Reid kindly forwarded me the text of the hymn to Our Lady (I posted a video of the last verse.)

In Festo Septem Dolorum Beatae Mariae Virginis

Nota bene: Ave! Ave! ora-a-a pro nobis, Sancta Dei Ge-e-e-netrix.

1. Pendens in crucis cornibus
Longe porrectis manibus
Ob genetricis merita
Trahe nos ad celestia.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

2.Quam prope stantem caritas
Plaga doloris penetras,
Fac, pia, nos in pectore
Hoc sauciare vulnere.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

3. Tu sol occasum nesciens
Mortem qui vinis moriens,
Piae parentis precibus
Nostris appare mentibus.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

4. Virgo, quae unigenitum
Tuum plorasti mortuum,
Da pietatis lacrymas
Nostrasque dele maculas.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

5. Verum Joseph in tumulum
Christi ponunt corpusculum,
Matris obtenu, Kyrie,
Nos morte victa redime.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

6. Stella maris praefulgida,
Ad viam vitae praevia,
Exutos carnis pondere
In Christe fac quiescere.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

7. Custos tuarum ovium,
Quam turma servat militum,
Ab omni nos temptamine
Matris oratu protege..
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

8. Regina coeli Maria
Quam laudat omnis anima,
Complete nos servitio,
Remuneret donation.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

9. Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
Ave! Ave! ora pro nobis,
Sancta Dei Genetrix.

Text: This hymn is found in many manuscript Polish and Bohemian hymnaries of the fourteenth centuries. The ‘Ave!’ refrain has been added to fit the tune Veni Emmanuel.

Popular posts from this blog

Medieval Squints and Adoring Jesus in the Blessed Sacrament

The Holy Ghost and the meaning of divinely given peace

The Vesting Prayers and Recollection in the Sacristy

Saint John Fisher, the Cardinal Martyr and inspiration to the young

How to make an act of perfect contrition